라틴어 문장 검색

te licet terra ultimo summota mundo dirimat Oceani plagis orbemque nostris pedibus obversum colas, licet in recessu penitus extremo abditus horrifera celsi regna transieris poli hiemesque supra positus et canas nives gelidi frementes liqueris Boreae ruinas post te furentes, sceleribus poenas dabis.
(세네카, 파이드라 13:18)
novamque poenam sceleribus quaerit parem.
(세네카, Phoenissae 246:1)
quippe cum illis prope sine ira de imperio et gloria certari, ab his perfidiae et crudelitatis et sceleris poenas expetendas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 291:1)
haud hoc nunc genitor putat aut dare poenas iam sceleris dominumque pati.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 472:2)
nam impiatus fuerat vel aspectu Tartari, vel auditu scelerum atque poenarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6362)
Quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo modo fieri poterit, ne inprobus quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris sufferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 28:2)
Vincula vero, et ea sempiterna, certe ad singularem poenam nefarii sceleris inventa sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 7:6)
nec vero me fugit quam sit acerbum parentum scelera filiorum poenis lui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 12 2:1)
nescis exsilium scelerum esse poenam, meum illud iter ob praeclarissimas res a me gestas esse susceptum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 1:7)
socia cur scelerum dare poenas recusas?
(세네카, 오이디푸스 13:37)
Quem vos praeclare defenditis, cum dicitis eam vim deorum esse, ut etiam si quis morte poenas sceleris effugerit expetantur eae poenae a liberis a nepotibus a posteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:4)
sed a ceteris, velut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium in se averterant oculos, miserebatque non poenae magis homines quam sceleris quo poenam meriti essent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 47:2)
Vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala libidine, sine probro, scelere eoque sine poena aut coercitionibus agebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장1)
quia tamen non, ut hominum vultus, ita locorum facies mutantur, obversabaturque maris illius et litorum gravis aspectus (et erant qui crederent sonitum tubae collibus circum editis planctusque tumulo matris audiri), Neapolim concessit litterasque ad senatum misit quarum summa erat repertum cum ferro percussorem Agerinum, ex intimis Agrippinae libertis, et luisse eam poenas conscientia quasi scelus paravisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장6)
religione refrenatus ne forte rearis terras et solem et caelum, mare sidera lunam, corpore divino debere aeterna manere, proptereaque putes ritu par esse Gigantum pendere eos poenas inmani pro scelere omnis, qui ratione sua disturbent moenia mundi praeclarumque velint caeli restinguere solem inmortalia mortali sermone notantes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION